PUBLIUS OVIDIUS NASO
Metamorphoses
1
90
95
100
105
100
115
120
125
130
135
140
145
150
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
871
875
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
95
111
115
120
125
130
|
I Ín nova fért animús mutátas dúcere fórmas corpora; di, coeptis nam vos mutastis et illas adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen! ……... Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant; nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba derecti, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes. ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores; mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit; tum primum subiere domos; domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae. semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; in quorum subiere locum fraudesque dolusque insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos navita, quaeque prius steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor. nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae, quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; inminet exitio vir coniugis, illa mariti, lurida terribiles miscent aconita novercae, filius ante diem patrios inquirit in annos: victa iacet pietas, et virgo caede madentis ultima caelestum terras Astraea reliquit.
VIII Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: omnia possideat, non possidet aera Minos.' dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. nam ponit in ordine pennas a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis; tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves. puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus. postquam manus ultima coepto inposita est, geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque vola. nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus; dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas. hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, credidit esse deos. et iam Iunonia laeva parte Samos fuerant Delosque Parosque relictae dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
XV Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
TristiaIII, 10 Sí quis adhúc istíc meminít Nasónis adémpti, ét superést sine mé nómen in Úrbe meúm, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat in media vivere barbaria. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, quam non ingenio nomina digna meo! dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro: ille suis liquidus bella repellit aquis. at cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum patet et Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi. nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant, indurat Boreas perpetuamque facit. ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis. tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat. pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent. saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu; nudaque consistunt, formam servantia testae, vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. quid? loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, deque lacu fragiles effodiantur aquae? ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur vasto multa per ora freto, caeruleos ventis latices durantibus, Hister congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas frigore concretas ungula pulsat equi; perque novos pontes, subter labentibus undis, ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem: vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas. nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor, undaque non udo sub pede summa fuit. si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret angustae mors tua crimen aquae. tum neque se pandi possunt delphines in auras tollere; conantes dura coercet hiems; et quamvis Boreas iactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit; inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes, nec poterit rigidas findere remus aquas. vidimus in glacie pisces haerere ligatos, et pars ex illis tunc quoque viva fuit. sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo; hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum. diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet. pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, respiciens frustra rura Laremque suum; pars cadit hamatis misere confixa sagittis: nam volucri ferro tinctile virus inest. quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas. tum quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, nec quisquam presso vomere sulcat humum. aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; cessat iners rigido terra relicta situ. non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus. poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae. aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: heu loca felici non adeunda viro! ergo tam late pateat cum maximus orbis, haec est in poenam terra reperta meam! ***
IV, 10 Ílle ego quí fuerím, tenerórum lúsor amórum, quém legis, ét norís, áccipe pósteritás. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab Urbe decem. editus hic ego sum nec non ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari. si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques. nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem: una celebrata est per duo liba dies; haec est armiferae festis de quinque Minervae, quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri, curaque parentis imus ad insignes Urbis ab arte viros. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam verba soluta modis. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scribere versus erat. interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo, et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque viris quondam pars tribus una fui. curia restabat: clavi mensura coacta est; maius erat nostris viribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo. temporis illius colui fovique poetas, quotque aderant vates, rebar adesse deos. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer. saepe suos solitus recitare Propertius ignes iure sodalicii, quo mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures, dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenilia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit. moverat ingenium totam cantata per Urbem nomine non vero dicta Corinna mihi. ….. iam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva abstulerat deciens praemia victor equus, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet. ….. hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, sic tamen absumo decipioque diem. ergo quod vivo durisque laboribus obsto, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone locum; tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet. nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
|