GAIUS VALERIUS CATULLUS
Carmina
1
5
10
1
5
10
15
1
5
10
1
5
10
1
5
1
5
1
5
10
1
5
1
5
10
15
1
|
II
Pásser, déliciaé meaé puéllae, quicum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare appetenti et acres solet incitare morsus cum desiderio meo nitenti carum nescioquid libet iocari, credo, ut, cum gravis acquiescet ardor, sit solaciolum sui doloris: tecum ludere, sicut ipsa, posse et tristes animi levare curas! ***** III Lúgete, ó Venerés Cupídinésque, et quantumst hominum venustiorum! passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. o factum male, quod, miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli! VVívamús, mea Lésbia, átque amémus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut nequis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. ***** XIII Cénabís bene, mí Fabúlle, apúd me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suavius elegantiusvest: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque; quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum. ***** XXVII Mínistér vetulí puér Falérni, inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebrioso acino ebriosioris. at vos quo libet hinc abite, lymphae, vini pernicies, et ad severos migrate: hic merus est Thyonianus. ***** XLIII Sálve, néc minimó puélla náso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. ten provincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insipiens et inficetum! ***** XLVI Iám ver égelidos refért tepóres, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit auris. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: ad claras Asiae volemus urbes. iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. o dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectos diversae varie viae reportant! ***** XLIX Dísertíssime Rómulí nepótum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus. ***** LI Ílle mí par ésse deó vidétur, ílle, sí fas ést, superáre dévos, quí sedéns advérsus idéntidém te spéctat et aúdit dulce ridentem, misero quod omnes eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi <vocis in ore;> lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures geminae, teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestumst: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes. ***** LXXXV Ódi et amó. quare íd faciám, fortásse requíris. néscio, séd fierí séntio et éxcruciór. ***** LXXXVI Quíntia fórmosást multís; mihi cándida, lónga, réctast. haéc ego síc síngula cónfiteór; totum illud 'formosa' nego: nam nulla venustas, nulla in tam magnost corpore mica salis. Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, tum omnibus una omnes surripuit Veneres. ***** LXXXVII Núlla potést muliér tantám se dícere amátam vére, quántum a mé Lésbia amáta meást. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta meast.
|