§ 61. PRONOMINA NEGATĪVA (адмоўныя займеннiкi)
^ Вверх

§ 61. PRONOMINA NEGATĪVA

(АДМОЎНЫЯ ЗАЙМЕННІКІ)

 

Да адмоўных займеннікаў адносяцца:

nemo - ніхто

nihil - нішто

Адмоўныя займеннікі не маюць множнага ліку, а займеннік nihil ва ўскосных склонах скланяецца ў спалучэнні з назоўнікам res, rei f.

 

 

Sin                      s i n g u l ā r i s

Nom.

nēmō

nihil (nīl)

Gen.

nūllīus (nēmĭnis)

nūllīus reī (nihilī)

Dat.

nēmĭnī (nūllī)

nūllī reī

Acc.

nēmĭnem

nihil (nīl, nihilum)

Abl.

nūllō (nēmĭne)

nūllā rē (nihilō)

 

Заўвага. Займеннік nēmō < ne-hemō (homō), а nihil < ne-hīlum (hīlum, i n - дробязь).

 

Практыкаванні

1.Вызначыць склонавыя формы і катэгорыю займеннікаў: qui, haec, idem, ego, suus, sibi, quid?, id, tu illud, hoc, eadem, quibus, illis, cui, nos, neminem, quem, quaelibet, nulla re, cuique, istud, quisquis, te.

 

2. Утварыць словазлучэнні і праскланяць іх:

is, ea, id - exemplar, āris n - rarus, a, um;

hic, haec, hoc - bellum, i n - civīlis, e;

qui, quae, quod - exercitus, us m - fortis, e;

iste, ista, istud - civis, is f - prudens, entis;

idem, eadem, idem - vir, viri m - celeber, bris, bre;

hic, haec, hoc - dies, ēi m - festus, a, um.

 

3. Перакласці з лацінскай мовы: 1. Homini, qui mortem timet, semper aliqui terror impendet. 2. In vita apium est aliquid, quod civitāti hominum simile est. 3. Quaedam bestiolae habent vitam unīus diēi. 4. Eloquentia paritur exercitatiōne quadam. 5. Quarundam bestiārum figūra homini similis est. 6. Tyrannus neque diligit quemque nec ipse ab ullo amātur. 7. Non cuīvis placet, quod alicui placet. 8. Faber est suae fortūnae quisque. 9. Apud Spartiātas erat genus quoddam hominum, quod Hilōtae appellabātur, quorum magna multitūdo agros colēbant. 10. Nemo praeter mercatōres in Britanniam adveniēbat, sed iis ipsis nihil praeter oram maritimam notum erat. 11. Nemo patriam amat, quia magna est, sed quia sua. 12. Semper nos delectat aut aliquis utilis labor, aut aliqua bona ars, aut aliquod gratum studium. 13. Nullum malum sine aliquo bono est. 14. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuīque tribuere. 15. Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, sibi adimit. 16. Nemo amat, quos timet. 17. Nemo hunc amat, qui verba nuntiat mala. 18. Praestat nemini imperāre, quam alicui servīre. 19. Nulla re miles fortis terrebitur. 20. Utrumque est vitium: et omnibus credere, et nulli. 21. Nemo nostrum sine culpa est.

 

De mutatiōne rerum

Nemo nostrum idem est in senectūte, qui erat iuvenis. Corpŏra nostra rapiuntur flumĭnis more: quidquid vides, currit cum tempŏre, nihil ex his, quae vidēmus, manet. Hoc est quod ait Heraclītus: «In idem flumen bis non descendĭmus». Manet idem flumĭnis nomen, aqua alia est (Seneca, Epist. 58,20).

 

De erinaceo et vipěra

Erinaceus quidam hieme viperam rogat: «Accĭpe me, o bona, in cavernam tuam, frigŏre enim vexor». Obtemperat vipera precĭbus eius eumque angusto loco accĭpit. Paulo post autem saepe erinacei spinis pungĭtur, itaque : «Relinque, - inquit, - domum meam et alio demĭgra, mihi enim et tibi nimis parva est». Cui erinaceus respondet: «Mihi placet caverna ista, itaque mihi non est in anĭmo domum tuam relinquere; tu autem, si tibi non placet, alio demĭgra». Et vipera cogĭtur domo sua cedere. Periculōsum est amicitiam cum eis facere, in quorum potestāte postea erĭmus.

 

Крылатыя выразы 

De mortuis aut bene, aut nihil.

Аб мёртвых або добра, або нічога.

Suum cuīque.

Кожнаму сваё.

Trahit sua quemque voluptas.

Усякага вабіць сваё захапленне.

Faber est suae quisque fortūnae.

Кожны – каваль свайго лёсу.