Упражнения
^ Вверх

Упражнения

 

1. Образуйте все инфинитивы от глаголов

respondeo, ndi, nsum, ēre 2 – отвечать, соответствовать; neco, āvi, ātum, āre 1 – убивать; serviо, īvi, ītum, īre 4 – быть рабом, служить; jacio, jeci, jactum, ĕre 3 – бросать.

 

2. Переведите на русский язык

1. Inter omnes constat incolas insularum Graeciae et Italiae etiam nunc plerumque nautas esse. 2. Intellego, me timidum fuisse. 3. Scimus Cicerōnem oratōrem fuisse clarum. 4. Pater filio dixit se aegrōtum esse. 5. Notum est multas urbes Galliae a Caesăre expugnātas esse. 6. Scio discipŭlum oratiōnem Cicerōnis lectūrum esse. 7. Homērus narrāvit Ulixem multas regiōnes vidisse. 8. Scio discipŭlum ab amīcis exspectātum esse. 9. Multos viros claros forum Romānum aedificiis pulchris ornavisse scimus. 10. Multi stulti homĭnes putant se omnia scire, quamquam alii vident eos stultos esse. 11. Scimus Graecos Trojam expugnavisse. 12. Romāni scriptōres tradunt Romŭlum Romae conditōrem fuisse.

De Romanōrum proăvo

Aenēam Romanōrum proăvum fuisse scimus. Audivistis enim Aenēam cum paucis amicis Trojam a Graecis captam reliquisse. Vergilius narrat Trojānos primum in Macedoniam venisse. Etiam Livius ex Macedonia Aenēam in Siciliam navigavisse, postrēmo in Italiam venisse tradidit. Tum in Italia Latinum regnavisse eăque loca tenuisse scitis eumque Laviniam, filiam suam, Aenēae in matrimonium dedisse non ignoratis. Tum Aenēam novum oppidum aedificavisse idque oppidum Lavinium appellavisse constat.