Упражнения
^ Вверх

Упражнения

 

1. Просклоняйте

Ea femina pulchra, ille miles fortis, hic eques Romanus, quod iter breve, is amicus verus

 

2. Согласуйте

Ad (ille, illa, illud)amicum; (is, еа, id)naturae; apud (ille, illa, illud)villas; (ipse, ipsa, ipsum)agricolarum; eum (nauta, ae m); eius (amicus, i m)

 

3. Определите падежные формы словосочетаний, переведите

ei consilio, haec verba, illă femină, hoc bellum, eo mari, hi exercitus, eius sensus, is fructus, huius discipuli, ipsi amīci, hic mundus.

 

4. Переведите предложения

 1. Nullus locus est domestica sede iucundior. 2. Quo quis est sapientior, eo est modestior. 3. Nihil est utilius sale et sole. 4. Civibus nihil est carius quam patria. 5. In nobis ipsis est fons fortūnae. 6. Varia est hominum natūra: huius constans, illīus mobilis. 7. Virtūtem ipsam magis amāmus quam eius gloriam. 8. Eum omnes amant, cuius virtus omnibus utilis est. 9. Liberi sunt ii, qui cupiditatibus non inserviunt. 10. Non est salus in ea civitāte, cuius cives legibus non parent. 11. Quorum scriptōrum nomina semper audīmus? 12. Quem poētam magis laudant quam Homērum? 13. Caesar eam legiōnem, quam secum habēbat, ad murum ducit. 14. Quod hodie non est, cras erit. 15. Qui quaerit, reperit. 16. Libenter homines id, quod cupiunt, credunt. 17. Navis, quae in flumine magna est, in mari parva est.  18. Beātus est is populus, qui liber est, cuius cives valent, cui finitimi populi amīci sunt, quem poētae celebrant.

 

5. Переведите текст 

De Gallōrum et Germanōrum deis

Caesar in eis libris, qui «Commentarii de bello Gallico» dicuntur, et de bellis, quae cum populis Gallōrum et Germanōrum Romāni diu gerēbant, et de moribus institutisque eōrum scribēbat: Galli deōrum maxime Mercurium colunt. Hunc viārum ducem, hunc mercatōrum custōdem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opiniōnem, quam reliquae gentes, habent: Iuppiter imperium deōrum tenet, Apollo morbos depellit. Minerva operum atque artificiōrum initia tradit. Mars bella regit.